monumenta.ch > Plinius > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 28
{XIX} Piceae et laricis folia trita . . . . et in aceto decocta dentium dolori. prodest cinis corticum intertrigini, ambustis; potus alvum sistit, urinam movet, suffitu vulvas corrigit. piceae folia privatim iocineri utilisa sunt drachmae pondere in aqua mulsa pota. silvas eas dumtaxat, quae picis resinaeque gratia radantur, utilissimas esse phthisicis aut qui longa aegritudine non recolligant vires satis constat et illum caeli aera plus ita quam navigationem Aegyptiam proficere, plus quam lactis herbidos per montium aestiva potus.